STABAT MATER – CD 231

  1. Stabat Mater dolorósa, iuxta crucem lacrimósa, dum pendébat Fílius. 2. Cuius ánimam geméntem, contristátam et doléntem, pertransívit gládius. 3. O quam tristis et afflícta fuit illa benedícta Mater Unigéniti! 4. Quæ mœrébat et dolébat pia Mater, dum vidébat Nati pœnas íncliti. 5. Quis est homo qui non fleret, Matrem Christi si vidéret in tanto supplício?…